

Liber Leviticus*
Caput 13: Versus 18
Caro enim,etc.[ISID.]In carne viva lepram gestat, qui de anima, quae vita carnis est, aliquid falsum existimat. Sicut Luciferiani qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; et Arabici qui animam cum corpore mori putant.